monumenta.ch > Hieronymus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 37
XXXV. et XXXVI. MANSIO. Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona. Profectique de Selmona, venerunt in Phinon . Hae duae Mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta in ordine historiae non inveniuntur, sed scriptum est pro eis. 'Egressi sunt de monte Or, per viam maris Rubri, et circumierunt terram. Edom' . Ex quo ostenditur in finibus atque circumitu terrae Edom eas positas. Nec secundum morem legitur: 'Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona,' sive 'in Phinon,' sed post ambitum terrae Idumaeorum venit ad extremum, et ait, 'Profecti filii Israel castra metati sunt in Oboth' . Nec dixit, profecti sunt de illo et illo loco, quia duas Mansiones silentio praetermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddit in summa. Prima Mansio 'Selmona,' interpretatur 'imaguncula.' Secunda 'Phinon,' diminutive 'os,' ab ore, non ab osse, intellige. In his Aaron mortuo, murmurant contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur, et in typum Salvatoris, qui verum antiquumque serpentem in patibulo crucis triumphavit, diaboli venena superantur. Unde et imaguncula verae expressaeque imaginis Filii Dei, Passionem eius intuens conservatur: et quod corde credit, ore pronuntiat, legens illud Apostoli: 'Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem' . Simulque nota, quod utraque Mansio ὑποκορτισικῶς, appellatur, quia ex parte videmus, et ex parte prophetamus: et 'nunc per speculum videmus in aenigmate' .